Ille versus in pectore et in ore sit: Homo sum, humani nihil
a me alienum puto.
Cohaereamus: in commune nati sumus; societas nostra lapidum fornicationi
simillima est quae casura nisi invicem obstarent, hoc ipso sustinetur.
Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quidquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat: veneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa qua eduntur, intervenientibus turdis distinguebantur. Echini totam distractique sine ullis ossibus mulli constraverant. Piget esse iam singula: coguntur in unum sapores. In cena fit quod fieri debebat in ventre: expecto iam ut manducata ponantur.
Carsten Kelling 1996 (); letzte Änderung: 09. Dezember 1996 |